Creation Science Information & Links!
2 Praecepta · Latīna

   "ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua  hoc est maximum et primum mandatum  secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum  in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae"   Matthew 22:37-40
 


   "numquid placari potest Dominus in milibus arietum aut in multis milibus hircorum pinguium numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo fructum ventris mei pro peccato animae meae  indicabo tibi o homo quid sit bonum et quid Dominus quaerat a te utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo"   Micah 6:7-8
 

   "estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos  quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo  consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit  qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit  si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio  religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo  "   James 1:22-27
 

   "finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo  et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit"   Ecclesiastes 12:13-14


2 Praecepta · Latin
http://www.creationism.org/latin/salv2Cmd_la.htm



Principle:  Latīna
www.creationism.org